monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43
Beda, De Temporum Ratione, XLII. De saltu lunae. <<<     >>> XLIV. De circulo decennovenali.

CAPUT XLIII. Quare luna aliquoties maior quam computatur, appareat. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Quid enim rationis est lunae mutationem meridianis computare ab horis, cum nec imposita tunc in coelo, nec sit egressa super terram, sed nec ulla legis solemnia meridianis vel postmeridianis, sed omnia vespertinis incipiant, simul et consummentur in horis, nisi forte quia Adam peccans, ad auram post meridiem increpatus a Domino, et de paradisi est gaudiis pulsus, qua exsulare coepimus, debuit hora notari, ut dum dicimus lunae initium in meridie, quae defectivam habet naturam, recolamus et nos eadem hora de paradiso expulsos, et defectum inchoasse? Gregorius: «Neque enim Adam post culpam in divinitatis substantia videre Dominum potuit, sed increpationis verba per angelum audivit. De quo scriptum est: Cum audisset vocem Domini deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se inter ligna paradisi. Quid est enim quod post peccatum hominis in paradiso Dominus non iam stat, sed deambulat, ut nisi quod lux ferventior abscesserat, et peccatricem animam culpae suae frigora constringebant? Increpavit ergo Adam deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret, quatenus peccator homo, et per verba quod fecerat audiret, et per deambulationem amisso aeternitatis statu mutabilitatis suae inconstantiam cerneret, et per auram fervore charitatis expulso, torporem suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras propinquaret.» Lege in Moralibus librum vigesimum nonum, in quo haec sacra verba inveni. Remigius: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatibus a principio, id est, in initio remotis aquis a superficie terrae, et in unum collectis. Ubi autem nos habemus. Paradisum a principio, quidam codices habent: Eden ad ortum. Ex quo possumus coniicere, paradisum in oriente situm. In quacunque autem orbis parte sit, scimus eum terrenum esse, et interiecto Oceano et montibus oppositis, a nostro orbe longe remotissimum. Est enim in altissimo loco situs pertingens usque lunarem circulum, unde et illuc aquae diluvii minime pervenisse dicuntur.

In quo posuit hominem. Ex hoc quod positus in paradisum homo dicitur, datur intelligi, non ibi eum fuisse conditum, sed in hac nostra mortali terra, quia praevidit illum divina praescientia illic peccaturum, et ob hoc ab illa sancta terra in hanc convallem miseriae propellendum. Allegorice autem paradisus praesentem significat Ecclesiam, quae recte hortus deliciarum dicitur, dum nobis in ea spirituales deliciae administrantur. Lignum vitae in medio paradisi, Christus est in medio Ecclesiae. De quo per quemdam sapientem dicitur: Lignum vitae est his qui apprehenderint eum. Ipse est etiam fons, qui de Patris substantia descendens, ad irrigandam suam sanctam venit Ecclesiam. De quo per Zachariam dicitur: Erit fons patens domui David, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Domus David, sancta est Ecclesia, cui, id est, ad cuius salutem patet fons, id est, Christus in ablutionem peccatoris. Peccator est, qui malum quod mente cogitat operibus exsequitur. Menstruata est quae alienam carnem non tangit, sed propria foedatur: significat peccatricem animam, quae malum quod cogitat, nequaquam effectu explet; unde non extrinsecus quasi aliena carne deturpatur, sed intrinsecus velut propria carne suis cogitationibus inquinatur. Suspiremus itaque ad illam ardentius vitam aeterna pace beatissimam, quando erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter, sicut lux septem dierum. Esaias: Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter, sicut lux septem dierum. Quando erit istud? Tunc cum fuerit coelum novum, et terra nova. Omnia quae omnipotens Deus per spatia sex dierum operatus est, propter hominem facta sunt, in cuius lapsu omnia elementa detrimentum sustinuerunt. Nam terra antea spinas et tribulos non proferebat. Aer iste non tantae crassitudinis erat, sed purus erat. Sic sol, et luna, et sidera, detrimentum sui luminis sustinuerunt. In die autem iudicii determinato illo examine, cum fuerint omnes reprobi una cum diabolo in inferno conclusi, sustollet se Dominus Iesus pariter cum corpore suo, quod sunt omnes electi in coelum, et tunc mutuabit sibi luna splendorem solis, et sol septempliciter lucebit quam modo, sicut lux septem dierum, hoc est multipliciter, et recipiet lumen et splendorem solis, quem amisit peccante primo homine. Dicit etiam beatus Isidorus in libro Creaturarum, quod neque sol neque luna ad occasum venturae sint postea, sed in loco quo creata sunt, sine fine manebunt, iuxta illud Abacuc: Sol et luna steterunt in habitaculo suo, pro eo quod est, Stabunt. Et quare hoc? Ne claritate solis sive lunae illi qui apud inferos erunt, perfruantur. De hoc etiam statu dicit Isaias: Non occidet tibi ultra sol tuus, et luna tua non minuetur. Item Isaias: Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus in Sion et in Ierusalem. Erubescet luna, id est, tabescet in die iudicii, et confundetur sol. Nunquid ita confundentur ut cadant de coelo? Non. Ipse Dominus ait: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et virtutes coeli movebuntur. Dicit enim beatus Augustinus, quia neque sol, neque luna, neque stellae lumen suum amittent: sed ad comparationem verae lucis quae est Christus, omnia sidera et luminaria videntur obscurari. Quem enim splendorem praestat lumen cerei, si positum fuerit in medio radio solis, aut quid luminis auget cernentibus illud? Nullum Ioel: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem. Hoc in passione Domini partim factum, partim ante diem Domini magnum, id est, iudicii futurum creditur. Tunc enim sol obtenebratus est, sed luna in sanguinem versa palam hominibus apparere non potuit: quae tunc, ut puta in pascha decima quinta existens, interdum fuerat mortalium visibus obiectu telluris occulta. Aliter. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, hoc est, splendor quorumdam fidelium ultima tribulatione deficiens obscurabitur, et Ecclesia martyrum sanguine cruentabitur. Sin autem post occubitum solis accendatur, non tamen primam prius quam vesperam viderit, sed trig simam potius oportet aestimari. Si enim ante vesperam accendatur luna, non propter hoc ante vesperam computatur prima, sed in vespere. Similiter si post vesperam, id est, post occubitum solis accendatur, non computabitur propter hoc prima, donec ad aliam vesperam venerit, et ibi videatur, id est, vespere, scilicet propter primam conditionem. Quod si quis gravius huic insistens quaestioni, dixerit se novam lunam eo anno quo saltus inserendus est, hoc est, ultimo circuli decennovenalis biduo priusquam prima caneretur, multis cum testibus vidisse, id est, quarto nonarum Aprilium die. Ex hoc autem probatur quia naturaliter in ultimo cycli decennovenalis anno ponitur saltus, quod pene omnes lunae ipsius anni videntur biduo antequam dicentur primae, quod in aliis annis nullo modo fit. Et hoc solitum est fieri in appropinquatione saltus, in elongatione vero sicuti videtur, ita computatur. Paternae etenim auctoritatis subsidio fulcimur dum Nicaenae synodi scita sectamur, quae decimas quartas festi paschalis lunas tam firma st bilitate praefixit, ut decennovenalis earum circuitus nusquam vacillare, nusquam fallere possit. Nicaea civitas est metropolis Bithyniae, in qua Constantinus imperator, sicut decimus liber Ecclesiasticae historiae narrat, congregavit synodum CCCXVIII episcoporum, ubi Arius anathematizatus est. Inde dicitur Nicaena synodus, quae in Nicaea facta est. Synodus autem ex Graeco interpretari potest, comitatus vel coetus; coetus vero conventus est vel congregatio, a coeundo, id est, conveniendo in unum. Unde et conventum est nuncupatum, sicut conventus, coetus vel concilium, a societate multorum in unum. Scita sunt, quae plebes tantum constituunt; et vocata scita, quod ea plebs sciat, vel quod sciscitatur et rogat ut fiat. Quid enim? Nunquid credendum est quia illam quam nos quarto nonas Apriles novam vidimus lunam, nemo viderit de illis trecentis decem et octo pontificibus, qui in Nicaeno concilio residebant? Viderunt ergo illi accendi lunam in quarto nonas Apriles, nec tamen primam dinumeraverunt eam, ne contrarietas communis et embolismi regulae inde nutriretur. Tunc ergo sub sanctae memoriae papa Zosimo, usque ad lucem aqua non venienti, non consecrat, qui baptizandi fuerant recesserunt. Tunc idem octavo Kalend. April. die, quando ipsi sanctum Pascha celebrandum esse putabant. Baptismus Graece, Latine tinctio interpretatur. Quae ideo tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius immutatur, et longe aliud quam erat efficitur. Nam sicut aqua purgatur exterius corpus, ita latenter eius mysterium per Spiritum sanctum purificat et animam, cuius sanctificatio ita est: Invocato enim Deo, descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso, et accipiunt vim purgationis, ut in eis et caro et anima deliciis immundata mundetur.

Laudabiliter vinci gaudebat. Gaudebat enim superari ab Orientalibus, qui secundum Nicaeni concilii definitionem faciebant, quamvis suis Occidentalibus favere videretur.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Notandum sane. Facile hoc liquet ex superiori capite, uni namque mensi detrahitur, quod singulis (si fieri posset) oportuit. Subita igitur detractio facit ut lunae fulsio maiorem ostendat aetatem, quam computatur, facta unius diei detractione.

Bachomius monachus insignis. Huius Bachomii seu, ut alii scribunt, Pachubii libellum nuper nactus sum a studioso quodam, qui dum mihi copiam faceret, propter antiquitatem et pietatem indicavi dignum esse editione.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Notandum sane quod huius ratio saltus lunaris, longa sui facit exundantia crementi lunam aliquoties maiorem quam putatur videri, adeo ut etiam die tricesima vesperascente illam non gracilem in coelo apparere contingat, et quanto circuli decennovenalis terminus amplius instat, tanto hoc crebrius patiatur causa existente perspicua, quod saltus ille, de quo loquimur, iam maxima tunc sit ex parte perfectus. Sed in naturalis assertione veritatis, quae et Nicaeno concilio probata firmatur, haec est specialiter regula tenenda, ut lunae aetatem non iuxta quosdam a meridiana vel dimidia post meridiem, sed a vespertina potius hora mutare noverimus, quia nimirum luna quae vespere primum mundo exorta est vespertinis ex eo semper horis necesse est aliam aliamque sumat aetatem, singulas quasque vicenis et quaternis explicans horis, sicut e contrario sol qui mane primo ortus est, teste Genesis Scriptura a mane usque ad mane diem complevit unum.
2 Quid enim rationis est lunae mutationem meridianis computari ab horis, cum nec imposita tunc in coelo, nec sit regressa super terram, sed nec ulla legis solennia meridianis vel pomeridianis, sed omnia vespertinis incipiant simul et consummentur in horis? Nisi forte quia Adam peccans ad auram post meridiem increpatus a Domino, et de paradisi gaudiis est pulsus, ad remunerationem coelestis vitae quam saeculi huius aerumna mutavimus, mutatio lunaris, quae crementis decrementisque perennibus labores nostros imitatur, in ea specialiter qua exulare coepimus debuit hora notari, ut ex ipsa lunaris hora mutationis quotidie versiculi illius admoneremur, quia stultus ut luna mutatur, nam sapiens cum sole permanebit, suspiraremusque, ad illam ardentius vitam pace aeterna beatissimam, quando erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux VII dierum. Verum quia, sicut scriptum est, a luna signum diei festi, et quo modo prima lunae lux a vespera mundum irradiavit, ita omnis dies festus in lege a vespera initiari, in vesperam perfici debere praecipitur, congruentius aetas lunaris a vespertina hora quam aliunde nova computabitur, eamdemque aetatem quam vespere inchoat, sequentem usque servabit ad vesperam.
3 Et siquidem eam paulo ante vesperam accendi a sole contigerit, mox sole occidente primam computari et esse necesse est, quia videlicet illam temporis horam, qua primum terris fulgere coepit, adiit. Sin autem post occubitum solis accendatur, non tamen primam priusquam vesperam viderit, sed tricesimam potius oportet aestimare. Etiam si XXIII horas post occasum solis accensa suppleverit, illam tamen quam occidente sole habuerat, ne primae conditionis ordo turbetur, usque ad alium eius occasum retinere debebit aetatem.
4 Nec mirum lunam cum tot horas nova transegerit manifestam in coelo monstrari cum aliquoties etiam sexta vel septima post accensionem appareat hora. Saepe namque evenit, maxime posita ea in Ariete, una eademque die illa mane simul et vespere cerni, motu videlicet ascensionis circa meridiem facto. Quod si qui gravius huic insistens quaestioni, dixerit se novam lunam eo anno quo saltus inserendus est, hoc est, ultimo circuli decennovenalis biduo priusquam prima caneretur multis cum testibus vidisse, id est, quarto Nonarum Aprilium die, cum eiusdem anni XIV luna paschalis in circulo memorato XV Calendarum Maiarum sit adnotata, ideoque non nisi pridie Nonas Apriles esse prima valeat, rationemque a nobis huius causae exegerit, hic nostra pusillitas, ne sui fragilitate deficiat, ad paternae, imo divinae auctoritatis auxilium concurrat.
5 Paternae etenim auctoritatis subsidio fulcimur, dum Nicaenae synodi scita sectamur, quae quartas decimas festi paschalis lunas tam firma stabilitate praefixit, ut decennovenalis earum circuitus nusquam vacillare, nunquam fallere possit. In quo videlicet circuitu, lunam paschalem anni de quo agitur II Nonas Aprilis fieri primam nulli calculantium in dubio est.
6 Ideoque hanc aliter definire nulli fidelium fas est. Quid enim? numquid credendum est quia illam quam nos IV Nonas Aprilis novam vidimus lunam, nemo viderit de illis CCCVIII pontificibus qui in Nicaeno concilio residebant, nemo de minorum coetu graduum, qui illorum consiliis aderant et statutis, et non potius intelligendum, quia cum lunam anni illius paschalem a pridie Nonas Aprilis incipere signabant, aliud maius periculum per hoc declinaverint, ne videlicet si aliter decernerent, indissolubilis ille communium annorum et embolismorum status solveretur, quem inviolabiliter observandum divinae legis auctoritate Hebraeis tradentibus agnoverant?
7 Sed et specialiter divinae auctoritatis indiciis observantiam lunarem quam tenemus defendimus. Legimus namque, scribente beato Cyrillo Alexandriae episcopo, quia Pachomius monachus insignis factis apostolicae gratiae, fundatorque Aegypti coenobiorum, ediderit ad monasteria quae regebat litteras, quas angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis paschalis ratione, scirentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo. Legimus, eodem referente Cyrillo, quia si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cuius candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Legimus, item, scribente sancto Paschasino Lilybaei antistite ad beatissimum papam Leonem, quia tempore Zosimi papae cum esset ultimus circuli decennovenalis annus, et declinarent quidam decimo Calendarum Maiarum die Pascha tenere, celebrantes octavo die Calendarum Aprilium, id est, pro embolismo communem tenentes annum, quae esset paschalis observantiae veritas multiplici miraculo supernae virtutis claruerit.
8 'Quaedam, inquit, vilissima possessio Melthinas appellatur, in montibus arduis ac sylvis densissimis constituta, illic perparva atque vili opere constructa ecclesia est, in cuius baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex sese repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut venerat aqua, ex sese discedit. Tunc ergo sub sanctae memoriae papa Zosimo usque ad lucem aqua non veniente, non consecrati qui baptizandi fuerant recesserunt.
9 Illa vero nocte quae lucescebat in diem Dominicam, decimo die Calendarum Maiarum, fons sacer hora competenti repletus est; evidenti ergo miraculo claruit occidentalium partium fuisse errorem.' Liquet itaque quia vetus haec de hac aetate lunari quaestio est, etiam olim beati papae Leonis industria diligenter exquisita, ipsa est quae longam inter Orientis et Occidentis Ecclesias gravemque controversiam fecit.
10 Haec et Hilarium papam post tot Nicaeni concilii tempora novum cyclum petere, et Victorium paschalem novum condere persuasit. In huius certamine praefatus papa Leo adnitente Prospero viro doctissimo ac disertissimo vincere sedulus, instans tandem unanimitate eorum qui Nicaenae synodi decretis invincibiliter adhaerebant laudabiliter vinci gaudebat.
11 Unde mihi meisque in eadem quaestione nil melius agendum, nil dicendum reperio, quam quod illum fecisse comperio, qui nobis in tantum scientia, merito, auctoritate praecellit, certam videlicet Patrum reverendissimorum sententiam in eis quae nobis dubia sunt et incerta sectari. Neque enim putandum est nos vel acutius antiquis diversitatem lunaris discursus deprehendere, vel salubrius posse dignoscere, quae in eadem diversitate potissimum sit via sequenda.



Beda, De Temporum Ratione, XLII. De saltu lunae. <<<     >>> XLIV. De circulo decennovenali.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43